Latin
SELECTIORA
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 232
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus facilè aliquis coniicere posset quomodo ignis vniuersam aquam absumere possit, si nimirum bituminosus ignis aquis ipsis alatur. 2. Aliquis coniiciat ignem infernum naturaliter inextinguibilem, si nimirùm fiat ex lapide Asbesto seu amianto, seu lino viuo qui lapis adhuc reperitur. Nam hic lapis inextinguibiliter ardet. Quod si ex eodem lapide fiat oleum ignis aeternum durare potest. Deinde veterum lucernae per aliquot hoc modo saecula durarunt. Praeterea si in homine siue in aliis animalibus ignis &calor ita possunt contemperari, vt nihil omninò absumat, tamen perpetuo maneat, quare non talis ignis in terra perpetuus reperiri possit? Dixi autem in Admirandis de adolescente Senonensi qui 4. annos absque omni cibo vixit &interiit nuper 1616. λλεγ (29, coγθθα,