Latin
CAPVT X
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 233
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. De viuentibus in terra repertis. Osmographia genera liter describit res Mundi vniuersas secundum coelum &quatuor elementa. Et quia haec historia de viuentibus aut viuentium specie in terra repera tis curiosissima est, vt ait Vlysses Aldroüandus Gorropius, Agricola, Herodotus, Olympiodorus, ideo rem aliis Cosmographis intactam persequemur. 1. Itaque frequentissimi sunt in visceribus terrę daemones, praesertim vero in metallorum fodinis varia specie variaque figura variisque moribus. Priusquàm eos describam: notandum est si sacrosanctam fidem seponamus nullum argumentum satis firmum esse quo demonstrari possit esse daemonas. Nam cum animęhominum sint immortales, omnia quae de spectris, &apparitionibus dęmonum referuntur, ad animas malas hominum defunctorum referri possunt. Sed tamen ex Psello de operationibus daemonum constat daemones alios esse igneos, alios aëreos, alios aqueos aut terrestres aut subterrestres &lucifugos de quibus iam dicam. Sed quaetitur quare tales vocentur? Respondeo primò. Ex sententia Platonicorum quemuis Daemonem aliquo corpore circumdari; sicut &anima nostra corpore quasi vestitur sunt ergo aliqui corpore igneo, alii aereo, &c. Respondeo secundò.