Latin
CAPVT X
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 236
Unproofread scanNot analysed yet
Illi qui in fine tertii generant de quibus Agricola, Tinnulus, Aristoteles, Albertus Magnus, &qui 8. moriuntur anno non sunt homines, sed aliud genus animalium medium inter homines &bruta. Nam bruta quia ratione carent bruta vocantur; quia carent oratione vocantur muta: Pygmęi autem isti quia tatione carent bruta sunt, quia vero loquuntur manus habent &crecti sunt non possunt vocari muti. Quod autem ratione careant probatur ab Alberto Magno. Homines ratione vtuntur, iustitiam colunt, Remp. administrant: sunt religiosi, noscunt vniuersalia, artes, verecundiâ à re turpi amouentur, gloria ad honesta incitantur: mouentur Rhecoricis &Poëticis persuasionibus: nihil autem horum praestant Pygmaei; ergo non sunt homines. 3. In montibus Aegypti superioribus, in Alpibus altissimis, in suburbanis Parisiorum, praesertim ad Melodunum, &non tantùm in montibus ipsis, sed in saxorum solidissimorum visceribus conchilia, ostrea, conchae, aliâque testacea reperiuntur: Item dentes canis Carchariae, vel potiùs Glossopetrae, imò ossa, vt vocant Gigantum, hominumque &in Hybernia saxei serpentes, vt est apud eundem Aldrouandum &alios.