Latin
CAPVT X
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 237
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur, vnde haec ostrea, &c. &quomodo nota fuerint. Communi sPhiIosophorum opinio est &idiotarum esse reliquias magni illius diluuii: Opinio Herodoti, Aristotelis, Plutarchi, &c. est perpetuam esse commutationem terrae &maris; Itaque vbi iam est terra sicca illic aliquando mare fuisse. Olympiodorus turbine aut vento aliquo illic fuisse allata docet. Haec omnia falsissima sunt. Nam in intimis lapidum solidissimorum visceribus &altissimis tales conchae reperiuntur quò nec mare nec vllum diluuium penetrare potuit.