Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 240
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE Idem refert Constantino Magno viuum similem fuisse allatum: &ex Casaubono in Satyra similem vidit Cenomanis nuper. Sub Mauritio Imperatore in Nilo visus Triton &Siren blandissimis vocibus &harmonia, vt refert Michaël Glycas. Iouianus Pontanus refert hominem visum qui plus in mari quàm in terra victitaret, &maxima interualla, saeuissima etiam tempestate in mari conficeret. Item apud Alexandrum ab Alexandro visus homo marinus vultu &corpore humano pube tenùs postremis in piscem desinentibus. Theodorus Gaza refert fuisse visam Nereidem viuam &spirantem vultu humano facie decorâ, cuius postrema in locustam desinebant. Ita Triton visus est in Aegypto qui in spelunca latens mulieribus ad fontem insidiabatur. Quis autem nouit an aliquid simile credere possimus quod in Gallia circumfertur de Melusina? Quod autem Druides &Druidae feminae in antris habitarunt, hoc propter studium literarum, vt ex monumentis constat factum est. Iamuerò praeter pisces Anconitanos quos retuli adhuc alii reperiuntur, &è terra effodiuntur plerumque nigri, vt sunt anguillae &hodie in Germania inueniri docet Agricola.