Latin
CAPVT X
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 239
Unproofread scanNot analysed yet
Reperiuntur itaque in terra &ipsis mediis lapidibus marmoribusque figurae naturales hominum, serpentum: illae autem figurę aliae videntur sculptae, atque adeò eleuatae, aliae videntur pictę siue iisdem cum lapide, siue diuersis coloribus. Vt Venetiis in medio marmore secto figura Regis cum Diademate &sceptro expressissima reperta fuit, vt refert Al, bertus. Iam in Britannia Gallica non longè à ciuitate quae iam dicitur Quinpercorantin lapis crucifer reperitur trequens. Et in concha reperta in magno pisce serpentes affabre depicti &sculpti, ita ut oculi etiam apparerent, &mutuo complexu se se inuoluerent, Parisiis tempore Alberti Mag. reperti fuerunt. Hactenus de Centauris, Satyris, Tritonibus &Sirenibus fabula credita fuit, &tamen D. Hieronymus describit in epistolis, in desertis Aegypti visum hominem equo mixtum humana licetbarbara voce loquentem. Item visum Satyrum aduncis naribus fronte cornibus asperata caprarum pedibus, humana voce, κ -σ