Latin
CAPVT XI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 246
Unproofread scanNot analysed yet
Motus verò aliorum coelorum &Planetarum est à sinistra ad dextram scil. ab Occidente ad Orientem &c. Irrationalis autem motus est cum ab effectu ad causam, iterumque ad effectum redimus: Occidens autem est pars posterior &debilior ipsius mundi. Sub hoc circulo qui aliàs vocatur Linea, absolutè mirabilia fiunt. Nam ex Peirardo in peregrinationibus ad insulas Maldiuas constat, mirabiles esse tempestates in mari &quasi suffocationem, itaut ex effectu in mari colligere liceat, vbi nam sit circulus Aequinoctialis. Deinde Illic sunt &descendunt pluuiae vermiculares frequentes: Deinde morbus ille frequentissimus est, quem exteri &Medici vocant Scorbutum in quo vna cum vlceribus totius oris, dentes omninò laxi sunt, &ita tremuli vt vix haereant, statim tamen vt exponuntur tales homines in terram, sanantur: Ideóque Nautae Galli vocant, le mal de terre.