Latin
CAPVT XI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 247
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeritur an terra sub hoc circulo sit habitabilis, atque adeò omne illud spatium quod intraduos Tropicos intercedit, &quod spatium tam in coelo quam in terra vocant Zonam torridam Antiqui: Alii verò vocant cingulum mundi aut etiam centrum sicut Scaliger &vocant montes cingulum terrae. Respondeo jam constare experientia non tantum esse habitabilem regionem sed omnium omninò temperatissimam. Posteriorem partem non omnes concesserunt Moderni, est tamen Barthomanni, Petri Martyris oculati testis &Iunctini &c. difficultatem parit quod Sol illic perpetuo radios spargat quasi perpendiculares: Cum igitur rantus sit calor apud nos qui tantum distamus à radiis solaribus, quantus calor erit earum Regionum quae subiectae sunt ipsi solis motui? Respondeo tamen hoc argumentum aliquod pondus habere, si loquamur de iis regionibus quae sunt sub Tropicis vt videQuii bitur, non autem de iis quae subsunt Aequinoctiali. 1. quae est ratio pulcherrima, quia illic Planetae tam calidi quàm frigidi, signa tam calida quam frigida, aequaliter lucent &agunt; ideóque temperatissimam efficiunt regionem. 2.