Latin
CAPVT XIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 257
Unproofread scanNot analysed yet
leucas communes gallicas ascribamus, tunc ille locus vna hora tardius habebit meridiem, id est, cum apud nos erit hora prima, apud illos erit meridies. Pariter cum nobis est meridies, in ciuitate quae 15. gradus versus Orientem à nobis distat, erit hora 1. &sic de aliis loquendo. Duplex est Meridianus, vnus fixus &stabilis qui est medius inter verum Orientem &Occidentem. Ptolemaeo &aliis verum Occidens est in insulis Canariis: aliis verò in insulis Azoribus, vt suprà dixi: ergo 180. gradus à vero Occidente ad verum Oriens intersunt: Alius verò Meridianus est pro ratione locorum cum pro Zenith habitantium Meridianus transit. Et rectè notatum est hominibus non esse eandem mentem ante Meridiem &in Meridie, &post Meridiem. Nam manè sanguis in nobis dominatur, in Meridie bilis, vesperè melancholia, nocte pituita. Et hoc etiam notandum est in Meridie potissimum venenum scorpionibus aliisque exasperari. Rectè etiam veteres Galli, sicut &hodie Ecclesia, ac ipsi Mathematici diem inchoant à Meridie.