Latin
CAPVT XIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 258
Unproofread scanNot analysed yet
Et notatum est quod in vero Meridie, vt in Arabia felice aliisque partibus sint vniones, gemmae, aurum, caeteraque pretiosa. Meridianus verus hoc habet, vt inde longitudinem, latitudinem, &cleuationem locorum cognoscamus: quae enim ciuitas magis accedit ad verum Occidens dicitur esse Occidentalis: quae verò magis accedit ad verum Orientem dicitur Orientalis: Et longitudinem numeramus ab Occidente vero. Hinc Parisii habent longitudinem 25. graduum, id est tot gradibus distant à Meridiano Canariarum: Latitudo autem sumitur ab Aequatore. Hinc Parisii habent latitudinem 48. semis, id est, tot gradibus distant ab Aequatore, ita vt vnusquisque gradus contineat 30. leucas. Sed supputamus ac si nulli essent montes aut impedimenta, ergo quanta est latitudo, tanta etiam eleuatio poliMagni momenti est noscere lineam Meridionalem, ideóque ex vmbra Meridiana colligi potest hoc modo: fac circulum in terra, &circa 11.