Latin
CAPVT XIV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 260
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. De circulo Finitore, Tropicis, &Polaribus. Ocatur Finitor circulus siue HoriVzon, quia finit &terminat coelum in duas medietates. Sic enim in loco aperto vndequâque mediam partem coeli, hinc hemisphaerium, intueberis, quod finit &terminat hic circulus: ideoque etiam res visas à non visis. Sunt autentriplicis generis stellae: aliae semper videntur nobis, vt stellę polares Arcticae: alię nunquam videntur nobis, vt stellae polares Antarcticae: aliae aliquando videntur, aliquando non, vt stellae zodiaci &Planetę, quia nimirum semper coelum voluitur, ideoque stellas quae in nostro hemisphaerio sunt, in Zodiaco videmus: Cum verò sunt in hemisphaerio alio à nobis, non videntur. Nota tamen propriè loquendo, nemo mortalium potest videre medietatem coeli, quia cùm terra sit rotunda non possumus videre eam partem coeli quae ab Horizonte vsque ad centrum interest.