Latin
CAPVT XIV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 261
Unproofread scanNot analysed yet
Item triplex est Horizon, sicut &triplexsphaera: vnus Horizon est rectus illis qui habitant sub Aequatore scil. in sphaera recta: alius Horison est inuersus, illis scil. qui habitare possent sub polis in sphaera inuersa: alius Horison est obliquus, illis nimirùm qui extra Aequatorem, &extra polos habitant in sphaera obliqua, vt &nos habitamus. Duo circuli Tropici siue Versores sunt ad quos quum Sol peruenit incipit redire: nec enim vnquam extra Tropicos mouetur: vocatur vnus Tropicus Capricorni, cum nimirùm est solstitium Hybernum in mense Decembri, &nox longissima: posteâ statim redit &sese conuertit. Alius Tropicus est Cancri Septentrionalis, ad quem cum in fine Iunii peruenit Sol, statim sese conuertit, &à nobis recedit. Duo circuli vocantur, quòd propinqui sint Polis &sint Zodiaci Poli. In terra autem sunt circuli polares, vbi longissima dies est 24. horarum. Inter duos Tropicos est Zona torrida habitabilis, vt ostendi. Inter Tropicum Caneri &polarem circulum Arcticum est Zona temperata in qua fermè medium tener Gallia &Parisi; tantùm latitudinem habent 48. graduum cum ab Aequatore ad polum sint 90. gradus: à Tropico Capricorni ad circulum Antarcticum est alia Zona temperata: sed à cirlis polaribus vsque ad polos sunt Zonae frigidae. Quaestio cosmographica insignis est vtrum possint habitari.