Latin
CAPVT XV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 264
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XV De octodecim Coelorum motibus. Aec non tantùm ex Mathematicis, sed &Philosophis aliisque fide dignissimis, licèt non sint omninò vulgaria, referemus. Coelum aliter vocatur Aether, non vt antiqui voluerunt ab ἄθιν id est, ab vtendo: coelestis enim calor non exsiecat sed humectat; ideóque non exurit: Sed vocatur Aether ab αεὶ θίην, id est, à perpetuo cursu &motu, proptereaquòd inter omnia corpora, coelisint maximè mobiles: &ratio inexperientia est, corpora quò sunt diuiniora, eò sunt mobiliora: sic enim aqua terram, aër aquam, ignis aërem velocitate motûs superat: Coeli autem sunt diuinissima corpora, tùm quia aeterna sunt siue incorruptibilia; tum quia ros diuinissimę, scil. Angeli meliores illic habitant.