Latin
CAPVT XV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 265
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur mirum si maximè sint mobiles. Notandum est non absolutè verum esse corpora nobiliora altiorâque magis moueri. Hoc enim ita intelligitur. Corpora quae sunt diuersi generis quò altiora sunt eò, nobiliora sunt, vt in elementis constat: sed corpora eiusdem generis non sunt nobiliora quò sunt altiora, sed ordinariè in medio corpus est nobilissimum, sic in genere coelesti Sol est medius inter Planetas, &tamen nobilior est quàm Saturnus, altior citiúsque mouetur quàm Saturnus ipse: sic cor in homine licèt medium, praestantius tamen est quàm ipsum caput altius, Potissimus coelorum motus est circularis, ideóque coelum nec est graue, nec est leuę: si enim graue esset, descenderet: si leue, ascenderet: iam verò circulariter mouetur.