Latin
CAPVT XV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 268
Unproofread scanNot analysed yet
Denique coelestis motus perpetuò est aequalis, &nunquam defatigantur coeli. Motus autem celeberrimi isti sunt. 1. Est primi mobilis ab Oriente in Oc. cidentem spatio 24. horarum. Alius est 9. coeli scil. 3600. &vt alii docuerunt pluribus adhuc; quae dissensio spectat ad Mathematicos alios. Hoc tamen certum esteo tempore omnia similia futura: sicut enim cum Sol post annum ad eundem locum redit, ita post hunc magnum annum tot annorum omnia futura sunt similia, vt in lib. de coel. docui. Est motus accessus &recessus in 8. sphaera septem millibus annorum. 4. Est Saturni 30. annis. Est Iouis annis 12. 6. Est Martis anni 2. 7. 8. &9. sunt Solis, Veneris &Mercurii vno scil. anno, 10. Est Lunae vno scil. mense. 11. Est cuiusque Planetae quo voluitur in coelo instar globi. 72. Est motùs secundum Pythagoram Cometarum caelestium (docent enim Physici quosdam cometas esse coelestes) à superiore loco coeli in inferiorem: deinde iterùm in superiorem. 13. Narrant aliquando Solis cursum fuisse non in Zodiaco, sed in Via lactea, 14. 15. &16.