Latin
CAPVT XV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 267
Unproofread scanNot analysed yet
Ita licet planetae aliquando sint propinquiores terrae, aliquando remotiores, ideoque ascendant &descendant, non tamen ideò sunt graues aut leues. In caelesti motu hoc mirandum est, quòdcoelum eodem tempore moueatur &quiescat totum: nam totum mouetur cum omnes ipsius partes moueantur: totum quiescit cum nunquam extra suum locum sit, ait Aristoteles. Deinde quod eodem tempore citissimè &tardissimè moueat: citissimè quidem sub Aequatore tardissimè circapolos. Item quod suo motu eodem tempore omnia faciat: nam hac ipsa hora alicubi est aestas, alicubi hyems, alibi ver, alibi autumnus, alicubi dies, alibi nox, &c. Praeterea circularis motus semper est in principio, in medio, in fine, &nihil potest huic motui adiungi, nihil auferri, quemadmodum nec ipsi circulo. Item coelum ab intelligentia mouetur, vel vt rectiùs Plato &Aristoteles docuerunt, à propria anima, quae quidem non sit vegetans, non sentiens, non rationalis, sed anima mouens tantùm, vt supra indicaui.