Latin
CAPVT XVI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 275
Unproofread scanNot analysed yet
partes diuiserint quartam tradiderint Celticam siue Occidentalem dixerint esse Celticam: sed continebat lingua Celtica, &Galliam, &Hispanias &Germanias, Illyricum &Insulas omnes Britannicas. 7. Estper montes Rhiphęos siue per montes Hyperboreos qui aliter hodiè Moscouitis vocantur Zembla Boias, id est, cingulum saxeum mundi. Hi ergo montes in Principis Moscouitici regionum finibus sunt, Authore Sigismundo. Sunt tam alti, vt praefectus Basilii magni Moscouitarum ducis Patrum memoria vocatus Curboski. 17. dies ascendendo consumpserit nec tamen ad verticem peruenire potuerit ob ingens frigus, glaciem, caeteraque incommoda. Verticem autem vocant Stolt, id est, columnam: &quamuis ad mare vsque pergant, quia tamen glaciale mare est, ideò nescitur quinam homines illic habitent, habitare tamen iam noscitur, &antiqui crediderunt etiam, vocaruntque gentes Hyperboreas, &iam Engroneland, vocari dicunt, quamuis autem multi dubitarint vtrum sint Hyperborei hoc argumento, quod nulli sint Hypernotii, tamen nullum est argumentum; Respondit enim Strabo in Aethiopia, &locis inferioribus non spitare austrum. Sunt igitur.