Latin
CAPVT XVI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 276
Unproofread scanNot analysed yet
Aethiopes Hypernotii, id est, supra austrum, sicut isti supra A quilonem: Ex frigidissimis enim &altissimis montibus venti Aquilonares flant; ideóque qui sunt post hos montes Hyperborei sunt: Nec ventis istis frigidis, quamuis propinqui sint polo, subiecti. Notandum est aliquos putasse hic loci esse gentem instissimam, sedemque vt Poëtae Elysiam, quamuis apud Strabonem ad Hispanias dicatur Homerus Elysium campum constituisse; ideoque Insulae Canariae olim vocatae Insulae fortunatę, siue Insulae Beatorum. 8. Hodie ducunt Vvittebergam: haec vrbs hodie ab aliis celebratur propter professionem M. Lutheri: hoc tantùm de Germanis dicendum, quod habeant linguam omninò diuersissimam ab aliis. vt potè cuius omnia primitiua sint mono syllaba. Scaliger demoribus gentium hoc refert, Germani sunt veri amici, veri inimici, &c. Nonum, per Rostochium. 10. Per Hyberniam &quaedam loca Moscouitica. Hybernia hoc commendabilis est, quòd nullum venenatum animal illic proueniat, &ibi viuere non possit illa tum, quod videatur patria plurimorum, maximorumque &Doctorum, &Sanctorum.