Latin
CAPVT XVI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 277
Unproofread scanNot analysed yet
Moscouia verò licet Christiana sit, pleraque tamen alia habet quam aut Ecclesia Graeca, aut Latina, quod ex vgo signo crucis, quod à dextra ad sinistram format colligi potest. 11. Est Per Bobus castrum Nortuegiae. Nortuegia autem praeterquàm quòd sit patria Northmanorum, hoc etiam commendabilis est quòd in vniuerso orbe nullibi altius sit mare. Nam vbi altissimum est, duo milliaria &semis Germanica habet, id est, 5. leucas Gallicas, vt ex rebus Nauticis Kexermanni Philosophi, etiam illorum locorum peritissimi constat, &ex bolide exploratum est. 12. Per Guriam. 13. Est per Bergos Nortuegiae oppidum &Emporium. 14. Est per Viburgium oppidum Finniae. Habet autem Finnia ex iis Europ eis lingnis propriam. 15. Per Arotiam Suediae. Caetera verò climata sunt per innominata Nortuegiae, Suediae, Rusciae loca, &Oceanum qui potissimum hoc notabilis est, quòd in eo sit piscis seu animal magnitudine bouis, quod animal vocatur mors dentibus superioribus in longum prominentibus, &gregatim dormit extra litora, vel in montibus, vel glacie, ita tamen vt aliquot ex ipsis excubias habeat, &hostes mugitu excitet, vt videbis innauigatione per mare glaciale.