Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 282
Unproofread scanNot analysed yet
Austrum seu Meridionalem &Boream siue Septentrionalem, siue Aquilonem. Et rationem afferunt, quod ventus Septentrionalis sit frigidus &siccus: Meridionalis autem calidus &humidus. Iam vero alii venti qui ab Oriente aut Occidente flant, vel sunt calidi &humidi, prout ex latere propinquiore ipsi Meridiei flant. Vel sunt frigidi &sicci, prout flant &sunt propinquiores ipsi Septentrioni, v. g. ventus Orientalis aut Occidentalis, si est propinquior Septentrioni quam Meridiei, est frigidus &siccus: Si vero flet ex parte mundi viciniore Meridiei, est calidus &humidus. Sed Cosmographi &Astronomi rectissimè 12. ventos generales esse docuetunt, scil, tres ab ortu totidem ab occasu, tres à Meridie totidem à Septentrione. Ratio est Cosmographica, Sol habet triplicem ortum, scilicet Vernum, Autumnalemque, Aestiuum &Hybernum. Aestiuus ortus est, cum est in Tropico Cancri. Hybernus ortus est, cum est in Tropico Capricorni: Autumnalis &Vernus ortus est, cum est in Aequatore, siue in Libra &Ariete. Ergo, cum sint 12. signa, sunt etiam 12 venti.