Latin
CAPVT XVII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 284
Unproofread scanNot analysed yet
Venti non stati vel sunt subterranei qui aliquando vel ex fundo maris, aut fluuiorum, aut lacuum, vt in lacu Geneuensi efflant: autsunt venti nubei, qui ex ipsis nubibus subitò saepè erumpunt, &sunt vel turbines, vel Typhones, vel Presteres. Vt enim aliquando ex nubibus fulmina decidunt, &incendii diluuium, vt sub Phaëthonte rege Aethiopum accidit: &vt aliquando fiunt cataractae nubium, id est, subitum aquarum diluuium, vt ante quatuor annos festis Pentecostes in Parisino agro, &alibi accidit: Ita aliquando subiti ex nubibus venti delabuntur vnaque arbores eradicant. Vel sunt venti Regionales: sic in Gallia Narbonensi habemus ventum Circium. Huic vento quantum debeat Gallia illa &vicina, Prouerbium dictat Auenio ventosa, sine vento venenosa. Et tamen huic incolae vento domos quassanti gratias agunt tanquam salutis auctori. Cum in Gallia moraretur D. August. Circio vento Gallico templum aedificauit. Strabo refert quod in campo lapideo non longè Massiliâ lapides omninò commoueat &turbinatim voluat: vel Isti venti non stati, sunt omninò generales. Sed quotnam tales venti. Nautae respondent esse 32. Philosophi dicunt esse tantum quatuor Cardinales scil. ab ortu, ab occasu, à Meridie &a Septentrione. Medici dicunt potifsimùm tantum esse duos scil.