Latin
CAPVT XVIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 287
Unproofread scanNot analysed yet
Pessima enim omnium est aqua aut nimbosa, aut ex glacie, vt Hippocrates docuit. Et certè licet videre Sabaudos Valesianos, collo &gutture strumosos. Et hic notandum est, horum habitatio est ad Occidentem; illic potiùs fenestrae ad Orientem efficiendae sunt, quia Sol Occidens ab eis recedit subitò, nec aërem exhalationibus purgat: pręterea venti nocturni illic spirant, quia Sol occidens impuritatem aëris &nebularum propellit ad Horizontem Hemisphaerii; quod relinquit: Qui verò habitant loca spectantia meridiem, habent aërem turbulentum, calidum &humidum, &pestilentem: Et hi potiùs vestitu vtuntur ampliore, ne ventus ad medullas penetret.