Latin
CAPVT XVIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 288
Unproofread scanNot analysed yet
E contra verò obstruende sunt fenestrae ex parte meridiei. Qui verò habent loca spectantia Aquilonem, sunt homines duri, apti ad generationem. Et illi minimè à medicinis facilè laxantur, &difficiles habent feminae partus; &è contrario res aestimanda est de illis qui Meridiem spectant. Omnes autem isti montium incolae propter frequentiores ventos sunt peruicaces; sicut &illi qui in planis habitant, &ventis sunt expositi. Quod Cosmographi notârunt de hominibus, idem notant simile in plantis &animalibus. Nam vrsi &lepores pro varietate locorum praesertim frigidorum sunt albicoloris: Cum in aliis locis alterius sint coloris. Vbi etiam notandum, si in climate ealido frigus magnum fiat, &inde ibique aliquid nascatur frigidius erit quam si in loco frigido nasceretur: &idem dicendum est de locis frigidis ratione contraria. Hinc notandum est, quare animalia in locis calidissimis magis vescuntur cornura labiis promissis laxo naso. Extrema enim illorum propter caliditatem contorquentur.