Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 290
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE malibus quae in locis nascuntur, praesertim verò si habeant oues &c. Hepar pallidum, liuidum, locus habitationi non est idonens; sicut vbi non est aqua fluens sed stagnaris, facilè corpora putrescunt, quia vnà cum vaporibus matutinis paruula animalcula in corpora nostra deferuntur. Et summa est, vbi est locus aequabilis, illic est &temperies corporum aequalis, ynaque mores molles, vt in Asiaticis populis: Vbi verò loca sunt inconstantia, iam frigida, iam callida &c. illic homimines duriores &ad bellum aptiores. Sicut ordinariè incolae montium potius sunt bellicosi, qui autem loca plana inhabitant, aptiores sunt pacis &Musarum artibus. CAPVT XIX. De Aquis, praesertim de mari &fluuiis. *Vaestio est, plus ne fit aquae quam terrae. Respondeo, si nulla sit aqua in centro terrae, siue si nullus sit tartarus in quo sit abyssus aquarum, certum est, multò plus esse terrae quam aquae. Probatur, vbi aqua altissima est, tantum est quinque leucarum, &hoc in paucissimis Nortuegiae &Sueciae locis. In mari Mediterraneo vix vno atque altero loco est mille cubitorum. Vbi verò ordinaria est altitudo, vix est 80. passuum cum tamen diameter terrae sit quingentorum milliarium secundum aliquo.