Latin
CAPVT XVIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 289
Unproofread scanNot analysed yet
Nonstamen eadem semper estnatura caeterorum animalium &hominum qui iisdem in locis nascuntur, vt disputauit Caesar Scaliger contra Cardanum. Etenim nulli sunt in Anglia lupi &tamen ipsi maximè lupinis sunt moribus. Multis in Alpibus sunt homines simplicissimi &humani, &tamen illic immanes lupi &visi nascuntur. Loca paludibus exposita pestilentia sunt, praesertim si fundus non sit argillosus, aut lapideus nec perpurgetur aquis influentibus. Terra in medio siluarum habitata vel ad siluas, non ita est sana propter spissitudinem aëris, &propter vapores, vbi enim multa silua illic plurimae sint aquę fumi, necesse est. Nocent autem habitationi praesertim nux &quercus aliaeque arbores quae aut altitudine, aut amaritudine nocere possunt. Coniectura autem facienda est exaniiν -