Latin
COS MOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 295
Unproofread scanNot analysed yet
Quia omnes libri pleni sunt miraculis aquarum, &quia externa omnes admirantur, domestica negligunt: ideo malo aquas Gallicas a nullo in hunc ordinem congestas recensere dummodo aliquid notabile prae se ferant: Nec enim possumus afferre fluuium qui longitudine Nilum, aut Nigrin: aut Danubium possit aequare, nec aliquem qui multitudine ostiorum possit aequare Volgam qui 72. ostiis influit in mare. Nec vllum habemus qui latitudine multarum leucarum possit aequare fluuium Amazonum Mavagnon. Sequana parallelus Rheno est, &aestu maris Rothomagum vsque in altum altitudine hastę attollitur. Araris pigerrimus, in quam partem fluat nescitur. Rhodanus rapidissimus fermè Europae fluuius. Druentia olim nauigabilis non hodie. Ligeris 150. leucas nauigabilis, fermè