Latin
COS MOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 295-2
Unproofread scanNot analysed yet
in duas ęquales partes Galliam diuidit, metuendus ob mobiles arenae monticulos. Bibara tingendae aptissimus est purpurae. T nii Sorgia ex altissimis montibus scaturit magnitudine corporis humani. Vidula in campis Catalonicis torrens effectus occisis Hunnorum centum 90. millibus à Francis, corpora occisorum trahebat. Lertius vigesies quater siccatur &refluit. Arax, Rhodanum retrofluere cogit: tanto impetu in eum fertur. Lacus Geneuensis, aliàs Lemanus in Galliis est, &nomen dedit Germanis: inde enim Alemani vocantur. Lacus in monte apud Aruernos est; nullo fundo in quem nihil influit, si tamen aliquid iniicias, tonitrua exaudiuntur, &fulgura videntur.