Latin
COS MOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 296
Unproofread scanNot analysed yet
Oceanus Gallicus hoc singulare habet vt morituri recedente fluxu moriantur. Vocatur mare Mediterraneum angulus Gallicus, vbi sese effundit Rhodanus. Ratione autem, aquarum Gallicarum miracula naturę nondum memorata recensenda sunt. Gallia ab Hebraeo gala, id est, pluuia dicitur, 1. Quod ab ipso diluuio cum gens antiquissima sit, vocentur Galli quasi impluuiati, ait Ortelius. Deinde quod aquę mortuae aliàs, fossae Marianae sint in Gallia, apud Raphaelem Volaterranum. Item Aquae Augustae: item Aquitanica ab aquis: item Armorica a mari dicitur.