Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 3
Unproofread scanNot analysed yet
VISSIMAE GALLORVM PHILOSOPHIAE ECLOGA. PRAEFATIO. Vrpe est foris quaerere quod domi habeas: omnes Graecis, Latinisque Philosophis sedulam nauamus operam: quid autem causae est quod apud Gallos Gallorum Philosophia neglecta iacet? scil. peregrina admiramur potius quam ea, quae nobiscum nata. Ego tamen audebo ex reliquis antiquitatis reliquiis sparsa, in hunc quasi fasciculum colligere, Philosophiam Celticam: non vt plus caeteris sapere videar, sed vt maiores nostros plus caeteris, priusque sapuisse, ostendam. Gratum est veterum gesta Ducum nouisse. Spero non ingratam heroum antiquissimorum sapientiam futuram.