Latin
A MESSIEVRS DE MAVVOYET
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 4
Unproofread scanNot analysed yet
sectae &antiquißima Barbarica subqua Gallica. *RES sunt vniuersim sectae Philosophorum, Barbarica, Italica, AGraecanica. Barbarica est quae extra Graeciam aut Italiam &antiquissima, &cui à primo parente origo. Sethus primogenitus Adami, eam ad posteros transmisit, &cum audiuisset à parente mundum aquâ &igne periturum, columnas duas constituit vnam lateritiam, alteram lapideam, vt haec aquis, illa igni superesset. In iis Philosophiae inuenta inscripsit, quarum vna etiam post Christum natum, in Syria superfuit Iosephi tempore. Hinc ad Chaldaeos, Aegyptios, praesertim Gallos nostros, peruenit, qui apud Orthelium &alios exscriptores vocantur antiquissima gens, ideoque dicti Galli ab Hebraeo gala, id est pluuia, vnda, quasi tu dicas inundatos, &ab ipso diluuio statim natos. Clemens Alexandrinus ait Philosophiam cum prius apud alias gentes viguisset, postremùm ad Graecos peruenisse. Inter eas gentes D. Augustinus Gallos refert, &Diogenes Laertius in proëmio licet malè refutet vt patebit. Italicae, auctor Pythagoras qui eodem modo quo Galli Philosophabatur, scil. Per aenigmata, ait Laertius &Iamblicus.