Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 300
Unproofread scanNot analysed yet
in quatuor prędictas, &in regionem Polarem, &in regionem Antipolarem incognitam. Antiqui totum orbem cognitum Chlamydis instar esse dixerunt. Hoc capite de Europ a Cosmographicè dicendum: Geographia enim particula riora tantum recenset. Europa finitur marioceano, freto Herculeo, mari Mediterraneo vsque ad Męoticam paludem. Hinc ab Ostiis Tanais vsque ad fontem Tanais, &hinc rectà ad Septentrionem ducta linea finem statuunt: Sed Cluuerius omnium rectissimè ab ostiis Tanais vsque ad flexum, vbi propè Volgam Tanais curuatur, &hinc vsque ad Obium flumen terminum statuit Europae. Longitudo Europae est 2. millia fermè leucarum; Latitudo autem mille fermè ducentarum leucarum. Et licet sit pars minima orbis, tamen multitudine hominum nec Asiae, nec Africę &c. cedit.