Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 301
Unproofread scanNot analysed yet
Figura Europae est draco cuius caput est Hispania, collum Gallia, venter Germania, alae autem Italia &Cimbrica Chersonesus. Europa maximè variâ est figurâ, ideoque admirabilis, quò enim aliquid plures habet figuras eo est diuinius, ait Aristoteles in problematibus. Europa &ad bellum &ad pacem sibi sufficit. Nam bellicosissimi sunt qui in montibus pręsertim habitant. Pacis autem &pliterarum studiosissimi qui habitant loca plana. Antiqui crediderunt Campos Elysios esse in Europa, vel in Hispania, vel ad insulas Hispanicas, vel in locis Hyperboreis, vt suprà dictum. Multi iam credunt infernum esse in locis Septentrionalibus, praesertim verò in insusa Islandia propter perpetuam montibus conflagrationem: propter gemitus perpetuosque vlulatus aut defunctorum, aut daemonum. Et certe in Septentrionalibus sunt tenebrae exteriores, &ingens illiesest daemonum specie visibili apparentium &pręnunciantium &docentium ac Magorum ventos ementium &vendentium multitudo sicut &Lycanthroporum. In Europa videtur esse caput orbis propter altissimos montes, vnde quemadmodum in Africa Athlas, ita in Europa Adulas altissimus mons est in Alpibus, vnde Rhenus profluit. in Europa est cingulum orbis, scil.