Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 302
Unproofread scanNot analysed yet
montes illi Hyperborei de quibus dictum. In Europa est pes orbis scil. Italia ad similitudinem pedis conformata. Habet omnes omnino fructus. Sed odoratioribus caret &aromatibus margaritisque, gemmisque pretiosis. Vnus, gamen crocus Europaeorum potest comparari cum aliis aromatibus. Quod apud veteres est Chaos, hoc apud Strabonem in extremis polaribus perhibetur: ait enim illic non esse propriè terram, aquam, nec aërem, sed ob perpetuas tenebras aut exhalationes omnia illic esse commixta, ideoque hic esse vinculum orbis. Praestat aliis partibus quod sit omnium maxime religiosa. Hic enim Christiana Religio à Christo nato huc vsque omnium maximè floret. Hic caput Ecclesiae Oceidentalis est Roma, vetus, &caput Ecclesiae Orienεζ. talis Roma noua seu Constantinopolis: imô in eadem Constantinopoli caput Mahometanae sectae est. In Europa est vnus Archiducatus, scil. Austriae. Sunt 2. imperia scil. Romanum apud Germanos, Turcicum apud Graecos.