Latin
CAPVT PRIMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 31
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT PRIMVM. Petrus Ramus categorias Aristotelis falsas, ineptas, &inutiles clamans, Cribratur. Ristoteles decem rerum supreManma genera seu categorias 1. *Log. lib. docuit scil. substantiam, quantitatem, qualitatem, relationem, actionem, passionem, quando, vbi, situm, habere. Ratio est quisquis de aliqua re disserit necessario ex his vel ut locis communibus disserit. Verus enim iste est vulgo Philosophorum ignotus categoriarum vsus, vt si de homine aliquid sit dicendum appositè ad veritatem, substantiam hominis, qualitates humani generis, magnitudinem gigantum, caeteraque ordine praedicamentorum recensebimus. Petrus Ramus lib. 4. Scholarum Dialecticarum docet has Categ. esse falsas, inanes, &ineptas. Ideoque decem alias Categ. ibidem, &lib. 1. Dialect. de substituit hoc ordine: Causas, facta, subiecta, adiuncta, dissentanea, comparata, nomina, diuisionem, definitionem, testes. Ex his enim omnia probari &improbari ita persuasit, vt hodie magna pars Doctorum, praesertim in Germania Aristotelem contemnant &Ramum publicitùs legant in Dialecticis. Errat 1. Aristoteles res diuidit non nomina, cur igitur vna categoria est nominum. 2. De nomine non disputant Philosophi, sed eius significationes supponunt ne dispuratio sit de aequiuocis. 3.