Latin
CAPVT PRIMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 32
Unproofread scanNot analysed yet
Testimonia sunt extra rem; Philosophi vero non tam quid de re dicatur, quam quid res sit consillerant. 4. Definitio &diuisio, praeterquam quod non sint, res simplices, in quouis praedicamento fiunt diuidendo genus in differentias, &species: &colligendo genus &differentiam, definitio fiet. 5. Dissentanea &comparata nomine relatorum continentur. 6. Subiecta nihil aliud sunt quam substantiae in quibus accidentia reperiuntur. Facta, nihil aliud sunt quam actio &passio. 8. Adiuncta, nihil aliud sunt quam caetera accidentia, scil. quantitas, vbi, quando, situm, &habere. 9. Aristoteles causas internas docet dum genus &differentiam materiam &formam cuiusquam rei docet.