Latin
CAPVT POSTREMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 318
Unproofread scanNot analysed yet
Alii crediderunt esse filios fulminis propter tormenta bellica illis antea inuisa. Alii esse monstra maris. Cùm autem plerique sint aut saltem fuerint Antropophagi, voluerunt deuorare Hispanos captos, sed postea à carnibus Hispanorum abstinuerunt proptereaquod nimis essent durae. Tres sunt potissimùm partes; vna Magellanica terraque Australis adhuc incognita, alia est America Meridionalis siue Peruuiana; alia est Septentrionalis siue Mexicana. Montes illic sunt perpetuo igne lucentes, &Vulcanii dicti. Vnus autem inter caeteros est, ad quem 15. leucis ascenditur. Putarunt stolidissimi hacvparte Hispani illic aurum coqui: ideò catenas ingentes ferreas construxerunt vase maximo aeneo apposito &demiserunt vt inde extraherent aurum, sed ignis statim omnia lique fecit Fluuii omnium maximi sunt Canada ingentibus praecipitiis &cataractis admirabilis Maragnon siue fluuius Amazonum, latus alicubi 60. leucas. Item Rio de la Plata seu argonteus instar Nili excrescens. Pane &vino carebant, fructibusque tantum, radicibus, &leguminibus vescebantur, &duplo maiores tulit America fructus postquàm nostrae arbores illic fuerunt plantatae. Habet autem legumen Maiz radices Tapinambosias, deinde Tabacum.