Latin
CAPVT POSTREMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 319
Unproofread scanNot analysed yet
Debetur tabaco capuis ipsis Americanis: Item habent balsamum &&arborem quae ex foliis crescit. Non habent boues, equos, mulos, asinos, oues, capras, canes, mures: ideóque decem equites viginti millia hominum fugarunt, propter nouum equorum aspectum. Et scelestissimi Hispani nutriuerunt canes quos in nudos istos homines immiserant: putauerunt autem aliquid diuini inesse canibus, quòd notos ab ignotis discernere possent, ideóque vocauerunt Dominos canes. Inter animalia vnum est duplici ventre, &cum fugit foetum in posteriore ventre recondit. Item est auis pinguis rectà incedens.