Latin
DIALECTICA VETERVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 324
Unproofread scanNot analysed yet
DIALECTICA VETERVM praeceptis ad expeditam rerum notitiam vtilißimis, instructa. PRAEFATIO. ξ Ialectica ars artium, scientia scientiarum vocatur, quod doceat qua OEvia, &ratione, artes scientiasque omnes facilius addiscere possimus. Hodie logici vniuersi in quaestionibus intricandis toti sunt, cunctis dialecticis vtilissimis aut neglectis, aut non intellectis. Vnde sit vt verum dialectices vsum aut ignorent, aut finem non assequantur. Quis enim ex illis est, qui doceat qua ratione studendum, docendum, discendum: Quomodo memoria promptior &diuturnior fiat: Quomodo in vtramque ex tempore partem disserendum, definiendum, diuidendum: Qua methodo bibliothecas oporteat constituere authores legere, imitari, resoluere, &inde electa eligere &in locos, vt vocant communes, referre, aut res disponere, libros componere: Imò quis explicat qua methodo perspicuè loquendum, varianda loquela, &res sint explicandae.