Latin
DIALECTICA VETERVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 325
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen hoc omne vnius Dialectici vnicum munus est: sed heu à sophistico hoc saeculo, &quod dolendum à pulcerrima Academiarum Parisina, hoc quidquid negotii est, despicatui habetur. Ergo tres dominos artium heroas imitatus, conabor, quod vsu experientiaque, lectione, &meditatione sum assequutus, cùm literaria Iuuentute communicare. Si ex lectissimis Professoribus aliquis est, qui doctius, meliusque norit, prodat, &prodeat. Mihi hac in re supremus finis est profectus Iuuentutis. αθλ ὰ αστ τα αθοατα· σσθ τ στα σθ CAPVT I. An discendum, &quid, &quomodo Pueris &Adolescentibus. Ihil esse discendum sic probatur. discere primo, non est iucundum quia laboriosissimum. Secundò non est vtile, quia maximae fiunt expensae, lucrum verò &quaestus exiguus &incertus, cum caupones paucioribus diebus ditiores quàm tota vita literati fiant: Imò exliberalibus artibus ditescere, illiberale est; auarum; &abusus. Praetereadiscere est vana curiositas &superbos efficit.