Latin
DIALECTICA VETERVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 326
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiò discere non est honorificum, quia Principes contemnunt lireras, aulici verò &diuites cum literaros iniuria afficere volunt, Doctores, Philosophos, Collegas, Latinos, Paedotribas vocant, Sed discendum est primo, quia vtilissimum ignorantiam cum qua omnes nascimur tollere. 2. quia iucundissimum est deliderium sciendi, cum quo omnes nascimur, satiare 3. Honestum est se naturam, &Deum cognoscere. Respondeo ad primrim, laboriosum est sensibus sed non menti, vt enim pulcherrima videre visui est iucundum, ita pulcerrima intelligere iucundum menti. Ad secundum; satis magna vtilitas est quae beatitudinem parit, &similem Deo efficit, superbiam &vanitatem tollit, cum quàm pauca sciamus, nouimus, tum quia pecudes auratae, deindeignaui tamennegligunt literas &Literatos. Praeceptum primum, quo à 2. statim natiuitatis anno variis loqui linguis licet, absque tanto laborea, tantisque sumptibus sine studio, &scholis, &sine pręcepti, idque perfectissime. Quod fieri posse quotidiana experientia Constantinopoli, &in omni loco alterius linguae hominibus vicino docet, vbi binas tresque exactè linguas etiam plebeii nouerunt.