Latin
DIALECTICA VETERVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 328
Unproofread scanNot analysed yet
Hi enim sunt vicini nostri, quibus cùm necessario vinendum est, mittatur inquam, ad amicum filius, à quo amico ad te filius ipsius transmittatur, hic tibi loco filii educabitur, &filius tuus apud amicum, liberorum loco erit. Sic absque sumptu, duobus aut tribus annis filius exteram linguam discet: quo facto, decimo aetatis anno, in aliam regionem simili eruditione proficiscatur. Sic paucis annis absque sumptu &labore, plurimas noscet linguas. Pręceptum tertium, hominis &praesertim Philosophi intellectus est fabularum rerumque admirandarum amans: nihil autem magis iucundum puerulis accidere potest quàm fabulae: ideò à 3 aetatis anno non aniles fabulae sed Hesiodicae &Homericae, familiari in colloquio seu ludo, seu ioco, serióque à pędagogo referantur: sic vniuersarum absque negotio. fabularum vno alteroque anno puer erit perquam maximè gnarus.