Latin
DIALECTICA VETERVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 329
Unproofread scanNot analysed yet
Praeceptum quartum quando quidem diterae in scholis Grammaricorum iam difcuntur, saltem quemadmodum Philosophi omnes omninò res partesque scientiarum scientifico ordine tractant, ita eodem ordine nomina &verba vna cùm ethymologiis doceantur. Hoc modo eadem est diuisio vocabulorum &rerum! Res autem omnes sunt locus &tempus, aut in loco &tempore, ordine igitur locus, vel est coelum, vel aër, vel aqua, vel terra. In coelo Deus est, &spiritus, in tempore omnia fiunt quae cogitamus, dicimus &facimus. Ergo hoc ordine quem Varro praescripsit, vocabula omnia noscentur, quo ordine in Philosophiares ipsaedocentur. Praeceptum quintum, lingua Graeca? aut alia, spatio vnius summum anni sciri potest: ita vt etiam loqui exactè possimus: post compendium Grammaticae vnius mensis, statim auctores legantur, "idie septem vocum significationes, vt summùm discantur, &in librum ordine literarum tanquam in dictionarium referantur. Prima septimana, repetantur quae didicimus, secunda, quę duabus hebdomadibus didicimus. Post mensem, ea &sic deinceps: sic que mense didicimus, τα ι ἐττετ τι μ α ἐεει τυ fiet, vt plura duobus millibus vocabulorum noscas, quod satis est linguaeloquendae. Interea ad sint socii quibus colloquaris, maximo profectu summus Iurisconsultiis le Charon amicos hoc modo docuit.