Latin
DIALECTICA VETERVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 330
Unproofread scanNot analysed yet
Praeceptum 6. hodie tamen Romana &Graeca historia docetur, Gallica nostra negligitur, itaque studiis Grammaticis perfectis, vnum annum historiae Gallicae impendamus: Quorsum enim tot nugę, &tot annos docentur in Epigrammatibus aliisque carminibus in chreiis, aliisque rebus postea nulli vsui futuris? melius ergo lococlassis humanitatis aut secundae, classis historiarum instituetur: sic enim &nostra facinora, leges, consuetudines, exacte discemus. Pręceptum septimum, omnes auctores quos à puero huc usque memorię mandauimus retinere possumus: in scholis igitur quotidie paucissimi versus doceantur, sed ediscantur exactissime. Deinde eo ordine repetantur quem praescripsi pręcepto quinto: Cerre absoluto studiorum cursu nemo est, quisingulis mensibus: non habeat vnum diem repetendo auctori quem vto anno didicit, alio mense alium diem insumat repetendo auctori quem alio anno didicit, &sic deinceps. Praeceptum octauum, quod in prima classe plures annos eloquentiae Latinae aut Graecae dant operam.