Latin
DIALECTICA VETERVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 332
Unproofread scanNot analysed yet
Pręceptum nonum, picturae studium reuocandum est, pictura enim praeter quam quod ex se delectabilis est, magni tamen aliundè existimanda, quod res omnes ante oculos proponit, earum symmetriam obseruat itaut hoc studio qualia debeant esse vtensilia, caeteraque ad familiam &Remp. nostram, pueri absque labore, discere possint. Praeceptum 10. notarios esse antiquo more oportet siue notarum Tironis &Cypriani studium quod tam ab omnibus negligitur siue tachirographia vtilissimam, &breui temporis spatio reuocari posset &deberet. Per hoc studium vnica notula siue litera integrum vocabulum exprimitur v. g. haec vocabula Maiestas, potestas, &purpura Titi Imperatoris, quatuor his notis exprimuntur mr71. Nam cùm hodie in scholis, imò extra scholas scribendis lectionibus, epistolis, oratiotribus, libris, contractibus, concionibus, homines plerique se tradant, certum est, quidquid sex mensibus iam scribitur aut sex diebus, &annis, illud omne posse scribi vno mense vno anno vna diequod certè est insigne temporis compendium, quo adhibito quis non videt Philosophiam nostram quam toto biennio tractamus, facillime posse scribi, &ex dictantis ore excipi tribus mensibus. Praeceptum vndecimum, cùm maximam semper gloriam &felicitatem etiam antiqui Gallibellicam existimarint, &ab ea pleraque sit nobilitas Gallica.