Latin
DIALECTICA VETERVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 333
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc vnum nobis obiiciunt literarum hostes, quod literae, animos molles, effeminatos, &imbecilles, faciant, nec absque re. Ideò enim Hannibal Professorem debelli duce loquentem irrisit: Ergo vna cum literis, armorum exercitium, seuGymnasticae studium, coniungendum: vt corpus exercitiis, sicut animus literis, firmetur. Hac de causa Spartani &Graecos, &Barbaros vicerunt, quia laboribus &exercitiis bellicis fuerant assueti, Carolus Magnus solitus erat dicere gladium &literas esse comites. Praeceptum duodecimum, cum escholis redimus, post tot annos insumptos, rei publicae administrandae &familiae sumus ineptissimi: Ideóque irtidemur. huic -ε7ττ rei remedium est, vt non tantum paucula praecepta de Philosophia morali, Sed oeconomiam &politicam publicè doceamus. &saltem imitemur antiquos &fortissimos Romanorum ante Papirium &Venetos iam prudentissimos: Illi enim sic tracta uerant coram pueris de rebus seriis: &experientia constat Venetorum adolescentes in Repub. administranda Gallis licet viris aliisque nationibus praestantiores esse.