Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 335
Unproofread scanNot analysed yet
Facile enim cuiuis est periodum quam incepit &didicit persequi, sed non ita facile est ad aliam materiam aut periodum in longa oratione transire. Ergo sume tibi versus aliquos aut orationem notissimam vulgo versus Virgill. Arma virumque cano &c. vel aliquem Psalmum notissimum, aut Orationem Dominicam Pater nosier &Iam igitur prima periodus incipiat à primo vocabulo vulgo Pater, secunda periodus à vocabulo 2. noster, tertia à vocabulo qui es, quarta à voce in coelis, &sic deinceps. Oportet autem tales voces materiae de qua dicturus es applicare. v. g. sit loquendum de Aristotele, ita fieri potest. Pater omnis sapientiae humanę &diuinę, meritissimo iure censendus est Aristoteles. Noster orbis nostraque monumenta nostrique auctores huius rei &veritatis amplum vbique dant testimonium, &referre facile foret. Qui es inter Gręcoseloquentissimus aestimatus Demosthenes, Isocrates &tu Marce Tulli disertissimus, an non vbique id faτὰ ἀπ temini &c.