Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 336
Unproofread scanNot analysed yet
&sic deinceps: quo facto, impossibile est humanitus loquendo, memoriam te fallere, quamuis in longissima oratione: &breuissimo momento repeti potest longissima oratio. Praeceptum secundum, memoria infeAix maxime est in vocabulis propriis in historiis, &in varietate rerum vbi nulla est connexio retinenda &recensenda. Ergo vocabulum aliquod finge aut potius vocabulum notum accipe, cuius literae aut syllabae tibi representent primas literas aut primas syllabas materiae quam proferre tibi constitutum est. v. g. sit mihi loquendum de Alexandro, Romulo, Mercurio, Orpheo sumam hoc vocabulum Armo, à ergo significat Alexandrumr, Romulum &c. vel sit mihiloquendum de Argonautis, de mari, sumam hoc vocabulum arma: Itaque prima syllaba refert vocabulum primum, secunda secundum &c. Notandum est talia vocabula posse in digitis aut vola manus inscribi, sed ne aliquis animaduertat; debent inscribi, aceto, aut vrina, postea cum opus erit, vel terra, vel puluere, vel carbone fricanda est vola, &literae quae latebant, apparebunt. Praeceptum tertium breuitas quia non onerat memoriam, ideò facilè retinetur.