Latin
CAPVT II
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 337
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo si alicui loquendum linguis praesertim exoticis, vt Gręca aut Latina, &timor est ne fortasse ab longitudinem periodorum soloecismus committatur, dum tamen posteriora membra periodi profers, facilè primi membri non recordaris, ideóque facilè soloecismus committitur: v. g. si dicam hoc modo cogitanti mihi qualis quantaque res sit, virtus &quam magni eam semper fecerint pręstantissimi mortalium praeclaris monumentis, tam soluta quam ligata scriptis oratione constare potest, existimaui coram vobis esse dicendum. Hic vides soloecismum scilicet cogitanti mihi existimaui, propter longitudinem periodi, ergo ne hoc fiat, noli vti alio modo quàm indicatiuo, alio casu quàm recto, &fac methodo Lipsiana vnimembres &si vel obiter nouisti Grammaticam non errabis, v. g. aliquis à me petit, vt Latinè recenseam quid agatur in castris &c. hoc modo dicam. Rex nosteriustus vigilat, omnes aditus hostium explorat, Angli insidiantur, omnem mouent lapidem: sed Galli si verè Galli, semper excubant, Rupella fermè semper desperat vbi vides vix posse committi soloecismum.