Latin
CAPVT PRIMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 34
Unproofread scanNot analysed yet
sed causae animalium sententium sunt mundus, coelum, &elementa, &dant esse animalibus; ergo mundus, elementa, coelum omnia sentiunt, adeoque sunt animalia. Errat 1. inter argumentandum, nam hinc sequitur pari iure Deum cum sit causa animalium esse animal: responderi posset ab Aristotele dictum fuisse Deum esse animal: sed errat imperitia linguae Graecae, non enim scripsit Aristoteles Deum esse ζωον, id est anima, sed Graecè ζῶν, id est viuens. 2. Elementa non dant esse sentiens, sed tantum esse materiale &corporeum non autem formale &sentiens. 3. Nemo dat quod non habet: distinguo actu &formaliter nego, virtute &eminenter concedo: cicuta etiamsi plurimum calefiat nihilominus tamen frigori virtuali occidit. 4. Aristoteles 1. de generatione textu 30. Simile generatur a simili, vel homogeneo, id est, simili in genere vel idea, id est, simili in specie: sic accidens propria virtute non generat substantiam, nec substantia nisi per facultates generat accidentia, quia sunt diuersorum generum, 5.