Latin
CAPVT PRIMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 33
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT II. Campanella Coelum &Elemenia astruens sentire &esse animalia, excutitur. Ristoteles animalia tantum senAtire docet. Inter alias rationes haec est, laetitia &tristitia, quae perpetui sunt sensuum comites: Laetitia certò colligitur ex dilatatione spirituum, dolor ex contractione eorumdem. Campanella 1. de sensu rerum, coelum &elementa sentire docet, &in mundo esse caetera animalia velut vermes intra ventrem corporis humani. probat. Nemo dat quod non habet, siue conueniens fit à conuenienti, siue simile à simili ex 7. Metaph. &constat quia frigus nunquam calorem producit &c.